De pignore æterni Paschatis
Sequens præfatio dicitur in dominicis “per annum”.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens æterne
Deus: In quo vivimus, movemur et sumus, atque in hoc corpore constituti non
solum pietatis tuæ cotidianos experimur effectus, sed æternitatis etiam pignora
iam tenemus.
Primitias enim Spiritus habentes, per quem
suscitasti Iesum a mortuis, paschale mysterium speramus nobis esse perpetuum.
Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus, iucunda
celebratione clamantes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.