His absolutis,
incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium,
calicem, pallam et missale super altare collocant.
Expedit ut
fideles participationem uam blatione manifestent, afferendo sive panem et vinum
ad Eucharistiæ celebrationem,sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiæ et
pauperum subveniatur.
Sacerdos, stans
ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum
elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:
Benedictus es, Domine, Deus universi,
quia de tua largitate accepimus panem, quem tibi offerimus, fructum terræ et operis
manuum hominum: ex quo nobis fiet panis vitæ.
Deinde deponit
patenam cum pane super corporale.
Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti
licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:
Benedictus Deus in sǽcula.
Diaconus, vel
sacerdos, infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:
Per huius aquæ et vini mysterium eius
efficiamur divinitatis consortes,
qui humanitatis nostræ fieri dignatus
est particeps.
Postea sacerdos
accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare
tenet, submissa voce dicens:
Benedictus es, Domine, Deus universi, quia
de tua largitate accepimus vinum, quod tibi offerimus, fructum vitis et operis
manuum hominum,
ex quo
nobis fiet potus spiritalis.
Deinde
calicem super corporale deponit.
Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti
licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:
Benedictus Deus
in sǽcula.
Postea sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto:
In spiritu
humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine; et sic fiat sacrificium
nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus.
Et, pro opportunitate, incensat oblata, crucem et
altare. Postea vero diaconus vel alius minister incensat sacerdotem et populum.
Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus,
dicens secreto:
Lava me, Domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo
munda me.
Stans postea in medio altaris, versus ad populum,
extendens et iungens manus, dicit:
Orate, fratres: ut meum ac
vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.
Populus surgit
et respondet:
Suscipiat
Dominus sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem
quoque nostram totiusque Ecclesiæ suæ sanctæ.
Deinde sacerdos,
manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua conclusa, populus acclamat:
Amen.