Oratio S. Ambrosii
Ad mensam dulcissimi convivii tui, pie
Domine Iesu Christe,
ego peccator de propriis meis meritis
nihil præsumens, sed de tua confidens misericordia et bonitate,
accedere vereor et contremisco.
Nam cor et corpus habeo multis criminibus
maculatum, mentem et linguam non caute custoditam.
Ergo, o pia Deitas, o tremenda maiestas,
ego miser, inter angustias deprehensus, ad te fontem misericordiæ recurro,
ad te festino sanandus,
sub tuam protectionem fugio;
et, quem Iudicem sustinere nequeo,
Salvatorem habere suspiro.
Tibi, Domine, plagas meas ostendo,
tibi verecundiam meam detego.
Scio peccata mea multa et magna, pro
quibus timeo: spero in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice ergo
in me oculis misericordiæ tuæ,
Domine Iesu Christe, Rex æterne, Deus
et homo,
crucifixus propter hominem. Exaudi me
sperantem in te:
miserere mei pleni miseriis et
peccatis,
tu qui fontem miserationis numquam manare
cessabis. Salve, salutaris victima,
pro me et omni humano genere in patibulo
Crucis oblata. Salve, nobilis et pretiose Sanguis,
de vulneribus crucifixi Domini mei
Iesu Christi profluens,
et peccata totius mundi abluens.
Recordare, Domine, creaturæ tuæ, quam tuo Sanguine redemisti. Pǽnitet me peccasse,
cupio emendare quod feci.
Aufer ergo a me, clementissime Pater,
omnes iniquitates et peccata mea, ut,
purificatus mente et corpore,
digne degustare merear Sancta sanctorum.
Et concede, ut hæc sancta prælibatio Corporis
et Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intendo,
sit peccatorum meorum remissio,
sit delictorum perfecta purgatio,
sit turpium cogitationum effugatio
ac bonorum sensuum regeneratio,
operumque tibi placentium salubris
efficacia,
animæ quoque et corporis
contra inimicorum meorum insidias firmissima
tuitio. Amen.
Oratio S. Thomæ Aquinatis
Omnipotens sempiterne Deus,
ecce accedo ad sacramentum Unigeniti Filii
tui, Domini nostri Iesu Christi,
accedo tamquam infirmus ad medicum
vitae
immundus ad fontem misericordiæ, cæcus
ad lumen claritatis æternæ,
pauper
et egenus ad Dominum cæli et terræ. Rogo ergo immensæ largitatis tuæ abundantiam,
quatenus meam curare digneris infirmitatem, lavare fœditatem, illuminare cæcitatem,
ditare paupertatem, vestire nuditatem,
ut panem Angelorum, Regem regum et Dominum
dominantium, tanta suscipiam reverentia et humilitate,
tanta contritione et devotione, tanta
puritate et fide, tali proposito et intentione,
sicut expedit saluti animæ meæ.
Da mihi, quæso, dominici Corporis et Sanguinis
non solum suscipere sacramentum,
sed etiam rem et virtutem sacramenti.
O mitissime Deus,
da mihi Corpus Unigeniti Filii tui, Domini
nostri Iesu Christi, quod traxit de Virgine Maria, sic suscipere,
ut corpori suo mýstico merear incorporari
et inter eius membra connumerari.
O amantissime Pater, concede mihi dilectum
Filium tuum,
quem nunc velatum in via suscipere
propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari: Qui tecum vivit et regnat
in sǽcula sæculorum. Amen.
Oratio ad B. Mariam Virginem
O Mater pietatis et misericordiæ, beatissima
Virgo Maria, ego miser et indignus peccator
ad te confugio toto corde et affectu,
et precor pietatem tuam,
ut, sicut dulcissimo Filio tuo in
Cruce pendenti astitisti, ita et mihi, misero peccatori, et sacerdotibus omnibus,
hic et in tota sancta Ecclesia hodie offerentibus, clementer assistere digneris,
ut, tua gratia adiuti,
dignam et acceptabilem hostiam
in conspectu summæ et individuæ Trinitatis
offerre valeamus. Amen.
Formula intentionis
Ego volo celebrare Missam, et conficere
Corpus et Sanguinem Domini nostri Iesu Christi, iuxta ritum sanctæ Romanæ Ecclesiæ,
ad laudem omnipotentis Dei totiusque Curiæ triumphantis, ad utilitatem meam
totiusque Curiæ militantis, pro omnibus qui se commendaverunt orationibus meis in
genere et in specie, et pro felici statu sanctæ Romanæ Ecclesiæ.
Amen.
Gaudium cum pace, emendationem vitæ,
spatium veræ pænitentiæ, gratiam et consolationem Sancti Spiritus, perseverantiam
in bonis operibus, tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.