Homilia expleta,
cantatur vel dicitur, quando præscribitur, symbolum seu professio fidei:
Toni integri in
Graduali romano inveniuntur.
Credo
in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ,
visibilium
omnium et invisibilium.
Et
in unum Dominum Iesum Christum, Filium
Dei Unigenitum, et
ex Patre natum ante omnia sǽcula.
Deum
de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum,
non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.
Qui
propter nos homines et propter nostram salutem descendit
de cælis.
Ad verba quæ
sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.
Et
incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus
etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in cælum, sedet ad dexteram
Patris. Et iterum venturus
est cum gloria, iudicare
vivos et mortuos, cuius
regni non erit finis.
Et
in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui
cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et
unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor
unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et
vitam venturi sǽculi. Amen.
Loco symboli
nicæno-constantinopolitani, præsertim tempore Quadragesimæ et tempore paschali,
adhiberi potest symbolum baptismale Ecclesiæ Romanæ sic dictum Apostolorum.
Credo
in unum Deum
Patrem
omnipotentem, Creatorem cæli et terræ, et in Iesum Christum, Filium eius unicum,
Dominum nostrum,
Ad verba quæ sequuntur, usque ad Maria Virgine, omnes se inclinant.
qui
conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus
sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia
die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet
ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam
Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem
peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam. Amen.
Deinde fit
oratio universalis, seu oratio fidelium.