De creatione
Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.
V.
Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte
Pater, omnipotens æterne Deus: Qui omnia mundi elementa fecisti, et vices
disposuisti temporum variari; hominem vero formasti ad imaginem tuam, et rerum
ei subiecisti universa miracula, ut vicario munere dominaretur omnibus quæ creasti,
et in operum tuorum magnalibus iugiter te laudaret, per Christum Dominum
nostrum.
Unde et nos cum omnibus
Angelis te laudamus, iucunda celebratione clamantes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.