De restauratione
universi per mysterium paschale
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare: Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc
potissimum gloriosius prædicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus.
Quia, vetustate destructa,
renovantur universa deiecta, et vitæ nobis in Christo reparatur integritas.
Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat.
Sed et supernæ virtutes
atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.