De Christo vivente et semper interpellante pro
nobis
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare: Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc
potissimum gloriosius prædicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Qui
se pro nobis offerre non desinit, nosque apud te perenni advocatione defendit;
qui immolatus iam non moritur, sed semper vivit occisus.
Quapropter,
profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et
supernæ virtutes atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine
fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.