De vita nova in Christo
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare: Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc
potissimum gloriosius prædicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus.
Per quem in æternam vitam
filii lucis oriuntur, et regni cælestis atria fidelibus reserantur. Quia mors
nostra est eius morte redempta, et in eius resurrectione vita omnium resurrexit.
Quapropter, profusis
paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernæ
virtutes atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.