De mysterio paschali
Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
In Missa Vigiliæ paschalis dicitur: in hac potissimum nocte; a die Paschæ et per totam octavam: in hac potissimum die; alias: in hoc potissimum.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare: Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hac
potissimum nocte (die) gloriosius prædicare, (sed in hoc potissimum
gloriosus prædicare,)
cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit
peccata mundi.
Qui mortem nostram moriendo
destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis,
totus in orbe terrarum mundus exsultat.
Sed et supernæ virtutes
atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicantes et Hanc igitur propria, ut infra.
In Missa Vigiliæ paschalis dicitur: et noctem sacratissimam celebrantes.