De fructibus ieiunii
Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ,
præsertim vero in dominicis, quando non est dicenda alia præfatio magis propria.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte
Pater, omnipotens æterne Deus: Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas,
virtutem largiris et prǽmia: per Christum Dominum nostrum.
Per quem maiestatem tuam
laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Cæli cælorumque Virtutes,
ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant.
Cum quibus et nostras
voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.