De historia salutis
Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte
Pater, omnipotens æterne Deus: per Christum Dominum nostrum.
Ipse enim nascendo
vetustatem hominum renovavit, patiendo delevit nostra peccata, æternæ vitæ aditum
prǽstitit a mortuis resurgendo, ad te Patrem ascendendo cælestes ianuas reseravit.
Et ideo, cum Angelorum
atque Sanctorum turba, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.