De commercio in Incarnatione Verbi
Sequens præfatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis,
quæ secus præfationem propriam haberent, exceptis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte
Pater, omnipotens æterne Deus: per Christum Dominum nostrum.
Per quem hodie commercium
nostræ reparationis effulsit, quia, dum nostra fragilitas a tuo Verbo suscipitur,
humana mortalitas non solum in perpetuum transit honorem, sed nos quoque, mirando
consortio, reddit æternos.
Et ideo, choris angelicis
sociati, te laudamus in gaudio confitentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.
Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicantes proprium, ut infra.
In Missa quæ celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratissimam celebrantes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratissimum celebrantes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.