De mysterio Ascensionis
Sequens præfatio dicitur in die Ascensionis Domini; dici potest diebus post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten, in Missis quæ præfatione propria carent.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte
Pater, omnipotens æterne Deus: per Christum Dominum nostrum.
Qui post resurrectionem
suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit, et ipsis cernentibus est elevatus
in cælum, ut nos divinitatis suæ tribueret esse participes. Quapropter, profusis
paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat.
Sed et supernæ virtutes
atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.
In die Ascensionis, quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicantes proprium, ut infra.