De spiritali significatione Quadragesimæ
Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ,
præsertim vero in dominicis, quando non est dicenda alia præfatio magis propria.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutare, nos
tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus:
per Christum Dominum nostrum.
Quia fidelibus tuis dignanter concedis quotannis
paschalia sacramenta in gaudio purificatis mentibus exspectare: ut, pietatis officia
et opera caritatis propensius exsequentes, frequentatione mysteriorum, quibus renati
sunt, ad gratiæ filiorum plenitudinem perducantur.
Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et
Dominationibus, cumque omni militia cælestis exercitus, hymnum gloriæ tuæ canimus,
sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.