De Christo lumine gentium
Sequens præfatio dicitur in Missis de sollemnitate Epiphaniæ. Dici potest, una cum præfationibus de Nativitate, etiam diebus post Epiphaniam usque ad sabbatum, quod præcedit festum Baptismi Domini.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus: Quia ipsum in Christo salutis nostræ mysterium hodie ad lumen gentium revelasti, et, cum in substantia nostræ mortalitatis apparuit,
nova nos immortalitatis eius gloria reparasti.
Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cælestis exercitus,
hymnum gloriæ tuæ canimus, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.
In sollemnitate Epiphaniæ, quando adhibetur Canon romanus dicitur Communicantes proprium, ut infra.