Præfatio huius Precis eucharisticæ mutare non licet ratione structuræ ipsius Precis, quæ summarium historiæ salutis præbet.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.
Sacerdos, manibus extensis, dicit:
Confitemur tibi, Pater sancte, quia magnus es et omnia opera tua in sapientia et caritate fecisti. Hominem ad tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret. Et cum amicitiam tuam, non obœ diens, amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. Omnibus enim misericorditer subvenisti, ut te quærentes invenirent.
Sed et fϫdera pluries hominibus obtulisti eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis. Et sic, Pater sancte, mundum dilexisti, ut, completa plenitudine temporum, Unigenitum tuum nobis mitteres Salvatorem.
Qui, incarnatus de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque peccato; salutem evangelizavit pauperibus, redemptionem captivis, mæstis corde lætitiam. Ut tuam vero dispensationem impleret, in mortem tradidit semetipsum ac, resurgens a mortuis, mortem destruxit vitamque renovavit.
Et, ut non amplius nobismetipsis viveremus, sed sibi qui pro nobis mortuus est atque surrexit, a te, Pater, misit Spiritum Sanctum primitias credentibus, qui, opus suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem compleret.
Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
Quǽsumus igitur, Domine, ut idem Spiritus Sanctus hæc munera sanctificare dignetur,
iungit manus
et signat semel
super panem et calicem simul, dicens:
ut Corpus et + Sanguis fiant Domini
nostri Iesu Christi
iungit manus
ad hoc magnum mysterium celebrindum,
quod ipse nobis reliquit in fœdus æternum.
In formulis quæ
sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem
verborum requirit.
Ipse enim, cum hora venisset ut
glorificaretur a te, Pater sancte, ac dilexisset suos qui erant in mundo, in
finem dilexit eos: et cenantibus illis
accipit panem,
eumque parum
elevatum super altare tenens, prosequitur:
accepit panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis.
Postea prosequitur:
Simili modo,
accipit calicem,
eumque parum
elevatum super altare tenens, prosequitur:
accipiens calicem, ex genimine vitis
repletum, gratias egit, deditque discipulis suis.
Calicem ostendit populo, deponit super corporalem, et genuflexus adorat.
Deinde dicit:
Mysterium fidei.
Et populus prosequitur, acclamans:
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.
Vel:
Quotiescumque manducamus panem hunc et calicem bibimus, mortem
tuam annuntiamus, Domine, donec venias.
Vel:
Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectionem tuam
liberasti nos.
Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
Atr Unde et nos, Domine, redemptionis nostræ memoriale nunc celebrantes, mortem Christi eiusque descensum ad inferos recolimus, eius resurrectionem et ascensionem ad tuam dexteram profitemur, et, exspectantes ipsius adventum in gloria, offerimus tibi eius Corpus et Sanguinem, sacrificium tibi acceptabile et toti mundo salutare.
Respice, Domine, in Hostiam, quam Ecclesiæ tuæ ipse parasti, et concede benignus omnibus qui ex hoc uno pane participabunt et calice, ut, in unum corpus a Sancto Spiritu congregati, in Christo hostia viva perficiantur, ad laudem gloriæ tuæ.
Cc1: Nunc ergo, Domine, omnium recordare, pro quibus tibi hanc oblationem offerimus: in primis famuli tui, Papæ nostri N., Episcopi nostri N., et Episcoporum ordinis universi, sed et totius cleri, et offerentium, et circumstantium, et cuncti populi tui, et omnium, qui te quærunt corde sincero.
Cc2: Memento etiam illorum, qui obierunt in pace Christi tui, et omnium defunctorum, quorum fidem tu solus cognovisti.
Cc3: Nobis omnibus, filiis tuis, clemens Pater, concede, ut cælestem hereditatem consequi valeamus cum beata Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum Apostolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum universa creatura, a corruptione peccati et mortis liberata, te glorificemus per Christum Dominum nostrum,
iungit manus,
per quem mundo bona cuncta largiris.
Tonus simplex
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sǽcula sæculorum.
Populus acclamat:
Amen.
Deinde sequitur
ritus communionis