PREX EUCHARISTICA III




Sacerdos, manibus extensis, dicit:
Vere Sanctus es, Domine, et merito te laudat omnis a te condita creatura, quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Spiritus Sancti operante virtute, vivificas et sanctificas universa, et populum tibi congregare non desinis, ut a solis ortu usque ad occasum
oblatio munda offeratur nomini tuo.
Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:
Supplices ergo te, Domine, deprecamur, ut hæc munera, quæ tibi sacranda detulimus, eodem Spiritu sanctificare digneris,
iungit manus
et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
ut Corpus et + Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi,
iungit manus
cuius mandato hæc mysteria celebramus.

In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit:
Ipse enim in qua nocte tradebatur
accipit panem
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accepit panem et tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis.
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

Postea prosequitur:
Simili modo, postquam cenatum est,
accipit calicem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accipiens calicem,
et tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis.


Calicem ostendit populo, deponit super corporalem, et genuflexus adorat.

Deinde dicit:
Mysterium fidei.

Et populus prosequitur, acclamans:
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
Vel:
Quotiescumque manducamus panem hunc et calicem bibimus, mortem tuam annuntiamus, Domine, donec venias.
 Vel:
Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectionem tuam liberasti nos.

Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
Memores igitur, Domine, eiusdem Filii tui salutiferæ passionis necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in cælum, sed et præstolantes alterum eius adventum, offerimus tibi, gratias referentes, hoc sacrificium vivum et sanctum.
Respice, quǽsumus, in oblationem Ecclesiæ tuæ et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.

Cc1: Ipse nos tibi perficiat munus æternum, ut cum electis tuis hereditatem consequi valeamus, in primis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum beatis Apostolis tuis et gloriosis Martýribus (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono) et omnibus Sanctis, quorum intercessione perpetuo apud te confidimus adiuvari.

Cc2: Hæc Hostia nostræ reconciliationis proficiat, quaesumus, Domine, ad totius mundi pacem atque salutem. Ecclesiam tuam, peregrinantem in terra, in fide et caritate firmare digneris cum famulo tuo Papa nostro N. et Episcopo nostro N., cum episcopali ordine et universo clero et omni populo acquisitionis tuæ.

Cc2: Votis huius familiæ, quam tibi astare voluisti, adesto propitius. Omnes filios tuos ubique dispersos tibi, clemens Pater, miseratus coniunge. +

Cc3: Fratres nostros defunctos et omnes qui, tibi placentes, ex hoc sǽculo transierunt, in regnum tuum benignus admitte, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur,
iungit manus
per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris. +
________________________________________

Quando hæc Prex eucharistica in Missis pro defunctis adhibetur, dici potest:
Cc2: + Memento famuli tui (famulæ tuæ) N., quem (quam) (hodie) ad te ex hoc mundo vocasti. Concede, ut, qui (quæ) complantatus (complantata) fuit similitudini mortis Filii tui, simul fiat et resurrectionis ipsius, quando mortuos suscitabit in carne de terra et corpus humilitatis nostræ configurabit corpori claritatis suæ.

Cc3: Sed et fratres nostros defunctos, et omnes qui, tibi placentes, ex hoc sǽculo transierunt, in regnum tuum benignus admitte, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab oculis nostris, quia te, sicuti es, Deum nostrum videntes, tibi similes erimus cuncta per sǽcula, et te sine fine laudabimus, iungit manus per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris. +
________________________________________

Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
Tonus simplex
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sǽcula sæculorum.
Populus acclamat:
Amen.
Deinde sequitur ritus communionis