Te igitur, clementissime
Pater, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus,
iungit manus et dicit:
uti accepta habeas
signat semel super panem et calicem simul,
dicens:
et benedicas + hæc dona, hæc munera, hæc
sancta sacrificia illibata,
extensis manibus prosequitur:
in primis, quæ tibi offerimus pro Ecclesia tua
sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto
orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus.
Commemoratio pro vivis.
Cc1: Memento, Domine, famulorum
famularumque tuarum N. et N.
Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus
orare intendit. Deinde, manibus extensis, prosequitur:
et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita
est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc
sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum,
pro spe salutis et incolumitatis suæ: tibique reddunt vota sua æterno Deo, vivo
et vero.
Infra Actionem.
Cc2: Communicantes, et memoriam
venerantes, in primis gloriosæ semper Virginis Mariæ, Genetricis Dei et Domini
nostri Iesu Christi: sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum
Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreæ, (Iacobi, Ioannis, Thomæ,
Iacobi, Philippi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simonis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Clementis,
Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmæ et
Damiani) et omnium Sanctorum tuorum;
quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur
auxilio.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
______________________________________________
COMMUNICANTES PROPRIA
In Nativitate Domini et per octavam
Communicantes, et (noctem sacratissimam) diem sacratissimum celebrantes, (qua)
quo beatæ Mariæ intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam
venerantes, in primis eiusdem gloriosæ semper Virginis Mariæ, Genetricis eiusdem
Dei et Domini nostri Iesu Christi: +
In Epiphania Domini
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes,
quo Unigenitus tuus, in tua tecum gloria coæternus, in veritate carnis nostræ
visibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ
semper Virginis Mariæ, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi: +
Communicantes, et (noctem sacratissimam) diem sacratissimum celebrantes
Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem: sed et memoriam
venerantes, in primis gloriosæ semper Virginis Mariæ, Genetricis eiusdem Dei et
Domini nostri Iesu Christi: +
In Ascensione Domini
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes,
quo Dominus noster, unigenitus Filius tuus, unitam sibi fragilitatis nostræ
substantiam in gloriæ tuæ dextera collocavit: sed et memoriam venerantes, in
primis gloriosæ semper Virginis Mariæ, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri
Iesu Christi: +
In dominica Pentecostes
Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes
celebrantes, quo Spiritus Sanctus Apostolis in igneis linguis apparuit: sed et
memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper Virginis Mariæ, Genetricis Dei
et Domini nostri Iesu Christi: +
______________________________________________
Manibus extensis, prosequitur:
Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et
cunctæ familiæ tuæ, quǽsumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in
tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum
iubeas grege numerari.
Iungit manus.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
_____________________________________________
A Missa Vigiliæ paschalis usque ad dominicam II
Paschæ
Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et
cunctæ familiæ tuæ, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus
es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum,
quǽsumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque
ab æterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari.
Iungit manus.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
_____________________________________________
Tenens manus expansas super oblata,
dicit:
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quǽsumus, benedictam,
Adscriptam, ratam, rationabilem,
acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii
tui, Domini nostri Iesu Christi.
Iungit manus.In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
Qui, pridie quam pateretur,
accipit panem,eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevat oculos, et elevatis oculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis.
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
Postea prosequitur:
Simili modo, postquam cenatum est,
accipit calicem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accipiens et hunc præclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis.
Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
Deinde dicit:
Mysterium fidei.
Et populus prosequitur, acclamans:
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.
Vel:
Quotiescumque manducamus panem hunc et calicem bibimus, mortem
tuam annuntiamus, Domine, donec venias.
Vel:
Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectionem tuam
liberasti nos.
Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi, Filii tui, Domini nostri, tam beatæ passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in cælos gloriosæ ascensionis: offerimus præclaræ maiestati tuæ de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitæ æternæ et Calicem salutis perpetuæ.
Supra quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.
Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:
Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinæ maiestatis tuæ; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus,
erigit se atque seipsum signat, dicens:
omni benedictione cælesti et gratia repleamur.
Iungit manus.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
Commemoratio pro defunctis Manibus extensis, dicit:
Cc3: Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis.
Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
Deinde, extensis manibus, prosequitur:
Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur.
Iungit manus.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:
Cc4: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, et extensis manibus prosequitur: de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martýribus: cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, (Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cæcilia, Anastasia) et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non æstimator meriti, sed veniæ, quǽsumus, largitor admitte.
Iungit manus.
Per Christum Dominum nostrum.
Et prosequitur:
Cc4: Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et præstas nobis.
Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
Tonus simplex
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sǽcula sæculorum.
Populus acclamat:
Amen.
Deinde sequitur
ritus communionis