De mysterio Ascensionis
Sequens præfatio dicitur in die Ascensionis Domini; dici potest diebus post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten, in Missis quæ præfatione propria carent.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus
ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum
et iustum est.
Vere dignum et iustum
est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte
Pater, omnipotens æterne Deus: Quia Dominus Iesus, Rex gloriæ, peccati triumphator
et mortis, mirantibus Angelis, ascendit (hodie)
summa cælorum, Mediator Dei et hominum, Iudex mundi Dominusque virtutum; non ut
a nostra humilitate discederet, sed ut illuc confideremus, sua membra, nos subsequi
quo ipse, caput nostrum principiumque, præcessit.
Quapropter, profusis
paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat.
Sed et supernæ virtutes
atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna
in excelsis.
In die Ascensionis, quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicantes proprium, ut infra.